Repertoire

Rutter, John - Quem pastores laudavere

Quem pastores laudavere

Quem pastores laudavere,
Quibus angeli dixere:
Absit vobis iam timere,
Natus est Rex gloriae.
 
Ad quem magi ambulabant,
Aurum, thus, myrrham portabant,
Immolabant haec sincere
Nato regi gloriae.
 
Christo Regi, Deo nato,
Per Mariam nobis dato,
Merito resonet vere
Laus, honor et gloria.
 

< vorige pagina